Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 1:12-28 Vulgata Latina (VULG)

12.  Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem sum Pauli : ego autem Apollo : ego vero Cephæ : ego autem Christi.

13.  Divisus est Christus ? numquid Paulus crucifixus est pro vobis ? aut in nomine Pauli baptizati estis ?

14.  Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium :

15.  ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.

16.  Baptizavi autem et Stephanæ domum : ceterum nescio si quem alium baptizaverim.

17.  Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.

18.  Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.

19.  Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.

20.  Ubi sapiens ? ubi scriba ? ubi conquisitor hujus sæculi ? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ?

21.  Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum : placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.

22.  Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt :

23.  nos autem prædicamus Christum crucifixum : Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,

24.  ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia :

25.  quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus : et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.

26.  Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles :

27.  sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia :

28.  et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret :