Vulgata Latina

Psalmi 86 Vulgata Latina (VULG)

1.  Filiis Core. Psalmus cantici. Fundamenta ejus in montibus sanctis ;

2.  diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.

3.  Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei !

4.  Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me ;ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum,hi fuerunt illic.

5.  Numquid Sion dicet : Homo et homo natus est in ea,et ipse fundavit eam Altissimus ?

6.  Dominus narrabit in scripturis populorum et principum,horum qui fuerunt in ea.

7.  Sicut lætantium omniumhabitatio est in te.