Vulgata Latina

Psalmi 81 Vulgata Latina (VULG)

1.  Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum ;in medio autem deos dijudicat.

2.  Usquequo judicatis iniquitatem,et facies peccatorum sumitis ?

3.  Judicate egeno et pupillo ;humilem et pauperem justificate.

4.  Eripite pauperem,et egenum de manu peccatoris liberate.

5.  Nescierunt, neque intellexerunt ;in tenebris ambulant :movebuntur omnia fundamenta terræ.

6.  Ego dixi : Dii estis,et filii Excelsi omnes.

7.  Vos autem sicut homines moriemini,et sicut unus de principibus cadetis.

8.  Surge, Deus, judica terram,quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.