Vulgata Latina

Psalmi 55 Vulgata Latina (VULG)

1.  In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.

2.  Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ;tota die impugnans, tribulavit me.

3.  Conculcaverunt me inimici mei tota die,quoniam multi bellantes adversum me.

4.  Ab altitudine diei timebo :ego vero in te sperabo.

5.  In Deo laudabo sermones meos ;in Deo speravi :non timebo quid faciat mihi caro.

6.  Tota die verba mea execrabantur ;adversum me omnes cogitationes eorum in malum.

7.  Inhabitabunt, et abscondent ;ipsi calcaneum meum observabunt.Sicut sustinuerunt animam meam,

8.  pro nihilo salvos facies illos ;in ira populos confringes.

9.  Deus, vitam meam annuntiavi tibi ;posuisti lacrimas meas in conspectu tuo,sicut et in promissione tua :

10.  tunc convertentur inimici mei retrorsum.In quacumque die invocavero te,ecce cognovi quoniam Deus meus es.

11.  In Deo laudabo verbum ;in Domino laudabo sermonem.In Deo speravi :non timebo quid faciat mihi homo.

12.  In me sunt, Deus, vota tua,quæ reddam, laudationes tibi :

13.  quoniam eripuisti animam meam de morte,et pedes meos de lapsu,ut placeam coram Deo in lumine viventium.