Vulgata Latina

Psalmi 3 Vulgata Latina (VULG)

1.  Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.

2.  Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ?Multi insurgunt adversum me ;

3.  multi dicunt animæ meæ :Non est salus ipsi in Deo ejus.

4.  Tu autem Domine, susceptor meus es,gloria mea, et exaltans caput meum.

5.  Voce mea ad Dominum clamavi ;et exaudivit me de monte sancto suo.

6.  Ego dormivi, et soporatus sum ;et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

7.  Non timebo millia populi circumdantis me.Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus.

8.  Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ;dentes peccatorum contrivisti.

9.  Domini est salus ;et super populum tuum benedictio tua.