Vulgata Latina

Psalmi 21 Vulgata Latina (VULG)

1.  In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.

2.  Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ?longe a salute mea verba delictorum meorum.

3.  Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ;et nocte, et non ad insipientiam mihi.

4.  Tu autem in sancto habitas, laus Israël.

5.  In te speraverunt patres nostri ;speraverunt, et liberasti eos.

6.  Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ;in te speraverunt, et non sunt confusi.

7.  Ego autem sum vermis, et non homo ;opprobrium hominum, et abjectio plebis.

8.  Omnes videntes me deriserunt me ;locuti sunt labiis, et moverunt caput.

9.  Speravit in Domino, eripiat eum :salvum faciat eum, quoniam vult eum.

10.  Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre,spes mea ab uberibus matris meæ.

11.  In te projectus sum ex utero ;de ventre matris meæ Deus meus es tu :

12.  ne discesseris a me,quoniam tribulatio proxima est,quoniam non est qui adjuvet.

13.  Circumdederunt me vituli multi ;tauri pingues obsederunt me.

14.  Aperuerunt super me os suum,sicut leo rapiens et rugiens.

15.  Sicut aqua effusus sum,et dispersa sunt omnia ossa mea :factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.

16.  Aruit tamquam testa virtus mea,et lingua mea adhæsit faucibus meis :et in pulverem mortis deduxisti me.

17.  Quoniam circumdederunt me canes multi ;concilium malignantium obsedit me.Foderunt manus meas et pedes meos ;

18.  dinumeraverunt omnia ossa mea.Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.

19.  Diviserunt sibi vestimenta mea,et super vestem meam miserunt sortem.

20.  Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ;ad defensionem meam conspice.

21.  Erue a framea, Deus, animam meam,et de manu canis unicam meam.

22.  Salva me ex ore leonis,et a cornibus unicornium humilitatem meam.

23.  Narrabo nomen tuum fratribus meis ;in medio ecclesiæ laudabo te.

24.  Qui timetis Dominum, laudate eum ;universum semen Jacob, glorificate eum.

25.  Timeat eum omne semen Israël,quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis,nec avertit faciem suam a me :et cum clamarem ad eum, exaudivit me.

26.  Apud te laus mea in ecclesia magna ;vota mea reddam in conspectu timentium eum.

27.  Edent pauperes, et saturabuntur,et laudabunt Dominum qui requirunt eum :vivent corda eorum in sæculum sæculi.

28.  Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ ;et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium :

29.  quoniam Domini est regnum,et ipse dominabitur gentium.

30.  Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ ;in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.

31.  Et anima mea illi vivet ;et semen meum serviet ipsi.

32.  Annuntiabitur Domino generatio ventura ;et annuntiabunt cæli justitiam ejuspopulo qui nascetur, quem fecit Dominus.