Vulgata Latina

Psalmi 124 Vulgata Latina (VULG)

1.  Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion :non commovebitur in æternum,qui habitat

2.  in Jerusalem.Montes in circuitu ejus ;et Dominus in circuitu populi sui,ex hoc nunc et usque in sæculum.

3.  Quia non relinquet Dominus virgam peccatorumsuper sortem justorum :ut non extendant justiad iniquitatem manus suas,

4.  benefac, Domine, bonis,et rectis corde.

5.  Declinantes autem in obligationes,adducet Dominus cum operantibus iniquitatem.Pax super Israël !