Vulgata Latina

Psalmi 113 Vulgata Latina (VULG)

1.  Alleluja. In exitu Israël de Ægypto,domus Jacob de populo barbaro,

2.  facta est Judæa sanctificatio ejus ;Israël potestas ejus.

3.  Mare vidit, et fugit ;Jordanis conversus est retrorsum.

4.  Montes exsultaverunt ut arietes,et colles sicut agni ovium.

5.  Quid est tibi, mare, quod fugisti ?et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?

6.  montes, exsultastis sicut arietes ?et colles, sicut agni ovium ?

7.  A facie Domini mota est terra,a facie Dei Jacob :

8.  qui convertit petram in stagna aquarum,et rupem in fontes aquarum.

9.  Non nobis, Domine, non nobis,sed nomini tuo da gloriam :

10.  super misericordia tua et veritate tua ;nequando dicant gentes :Ubi est Deus eorum ?

11.  Deus autem noster in cælo ;omnia quæcumque voluit fecit.

12.  Simulacra gentium argentum et aurum,opera manuum hominum.

13.  Os habent, et non loquentur ;oculos habent, et non videbunt.

14.  Aures habent, et non audient ;nares habent, et non odorabunt.

15.  Manus habent, et non palpabunt ;pedes habent, et non ambulabunt ;non clamabunt in gutture suo.

16.  Similes illis fiant qui faciunt ea,et omnes qui confidunt in eis.

17.  Domus Israël speravit in Domino ;adjutor eorum et protector eorum est.

18.  Domus Aaron speravit in Domino ;adjutor eorum et protector eorum est.

19.  Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.

20.  Dominus memor fuit nostri,et benedixit nobis.Benedixit domui Israël ;benedixit domui Aaron.

21.  Benedixit omnibus qui timent Dominum,pusillis cum majoribus.

22.  Adjiciat Dominus super vos,super vos et super filios vestros.

23.  Benedicti vos a Domino,qui fecit cælum et terram.

24.  Cælum cæli Domino ;terram autem dedit filiis hominum.

25.  Non mortui laudabunt te, Domine,neque omnes qui descendunt in infernum :

26.  sed nos qui vivimus, benedicimus Domino,ex hoc nunc et usque in sæculum.