23. Si flagellat, occidat semel,et non de pœnis innocentum rideat.
24. Terra data est in manus impii ;vultum judicum ejus operit.Quod si non ille est, quis ergo est ?
25. Dies mei velociores fuerunt cursore ;fugerunt, et non viderunt bonum.
26. Pertransierunt quasi naves poma portantes ;sicut aquila volans ad escam.