1. Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :
2. Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies ;sed conceptum sermonem tenere quis poterit ?
3. Ecce docuisti multos,et manus lassas roborasti ;
4. vacillantes confirmaverunt sermones tui,et genua trementia confortasti.
5. Nunc autem venit super te plaga, et defecisti ;tetigit te, et conturbatus es.
6. Ubi est timor tuus, fortitudo tua,patientia tua, et perfectio viarum tuarum ?
7. Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit ?aut quando recti deleti sunt ?
8. Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem,et seminant dolores, et metunt eos,
9. flante Deo perisse,et spiritu iræ ejus esse consumptos.