15. Eripiet de angustia sua pauperem,et revelabit in tribulatione aurem ejus.
16. Igitur salvabit te de ore angusto latissime,et non habente fundamentum subter se :requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine.
17. Causa tua quasi impii judicata est :causam judiciumque recipies.
18. Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas :nec multitudo donorum inclinet te.
19. Depone magnitudinem tuam absque tribulatione,et omnes robustos fortitudine.
20. Ne protrahas noctem,ut ascendant populi pro eis.
21. Cave ne declines ad iniquitatem :hanc enim cœpisti sequi post miseriam.
22. Ecce Deus excelsus in fortitudine sua,et nullus ei similis in legislatoribus.
23. Quis poterit scrutari vias ejus ?aut quis potest ei dicere : Operatus es iniquitatem ?
24. Memento quod ignores opus ejus,de quo cecinerunt viri.
25. Omnes homines vident eum :unusquisque intuetur procul.
26. Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram :numerus annorum ejus inæstimabilis.
27. Qui aufert stillas pluviæ,et effundit imbres ad instar gurgitum,
28. qui de nubibus fluuntquæ prætexunt cuncta desuper.
29. Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,