1. Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :
2. Numquid qui multa loquitur, non et audiet ?aut vir verbosus justificabitur ?
3. Tibi soli tacebunt homines ?et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis ?
4. Dixisti enim : Purus est sermo meus,et mundus sum in conspectu tuo.
5. Atque utinam Deus loqueretur tecum,et aperiret labia sua tibi,